- MARUM
- MARUMTalmudicis exponitur vox Hebr. ezob, cuius fasciculum in Agni Paschalis sanguine intingi, eôque aspergi israelitarum postes ac superliminaria iussit Deus, Exodi c. 12. v. 22. Vide quoque Levitici c. 14. v. 6. 7. ubi de purificatione Leprosi, et v. 49, 50, 51. 52. ubi de purgatione domus leprâ infectae. Sed Apostolus, Hebr. c. 9. v. 19. 21. vocem hanc Hebraeam ὕσσωπον reddit, vetustissimos Interpretes secutus. Nec multum abludunt Talmudici, cum Marum quoque, et sampsuchum, uti alii vocem reddunt, habeant pro herbis hyssopo congeneribus, Cui assentiuntur hodieque Viri in re Herbaria non infimi nominis. Sic in Historia Plantar. Lugdunensi l. 8. c. 29. Pena hyssopum genuinum Dioseoridis statuit esse communem illam maioranam, in Gallia et Belgio notam. quae maiorana crassa et Anglica vocatur, quia in Anglia laetior et cibo aptior provenit. Aliis maiorana est marum. Itidem c. 4. Quidam ——— Marum esse existimant id plantae genus, quod (Dodonaeus) origani speciem statuit, quam olitores colunt et amaracum Britannicum sive crassum vocant. At Veteribus idem sunt sampsuchum et amaracus, ut videre est, apud Dioscoridem de sampsucho, l. 3. ubi Cyzici et in Cypro optimum nasci, proximum in Aegypto, inter alia docet; et Plinium l. 21. c. 11. Et vero ad aspersiones maiorana nostra esset percommoda, cum parva, frequentia et tenera habeat folia, caque leviter villosa, quae, in aquam aut sanguinem immersa humorem statim imbibunt, et eundem excussa facile emittunt. Atque ex huiusmodi plantis aptum fieret aspergillum tribus caulibus in unum fasciculum colligatis, quale describit Maimonides de Vacca rufa c. 11. sect. 1. Sumit vir mundus tres hyssopi caules, quos in fasciculum unum compingit, et singuli rami spicas habent, quarum apices immergit in aquam separationis, quae est in vas. Et Ionathan in Paraphrasi Numer. c. 19. v. 18. Et capiet hyssopum, tres nempe caules in uno fasciculo. Sunt autem in his spicis Themoroth. i. e. grana seminis tenuissma, quae describit Aruch. Vide Sam. Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 50.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.